- VICTORIATUS
- VICTORIATUSnummi apud Veteres Romanos genus, de quo sic Rosinus, l. 8. c. 20. Qui nunc Victoriatus appellatur, lege Clodiâ percussus est: antea enim ex Illyrico advectus, mercis locô habebatur. Est autem signatus victoriâ, et inde nomen. Fortun. Licetus, de Lucernis, l. 6. c. 102. Victeriae signum peculiare videtur esse Romanis, qui mundum universum armorum fortitudine suae ditioni ac imperio subicere potuerunt. Hinc in eorum numismatibus frequentissime caelata Victoria conspicitur, qui Victoriati nuncupabantur. Et paulo post, Alata Victoria passim adspicitr, in nummis Romanorum et in monumentis, quod victoriae partae fama sese statim humo tollit, amplexaque gloriam per summum aethera late volat. Alii. Pro tribus obolis accipitur, apud Dioscoridem, l. 20. c. 24. Haec tusa cribrataque vinô, quampossit, excellenti digeruntur in pastillos, Victoriati pondere. Proprie tamen tres obolos 24. chalcos habebat: Gronov. de Pecun. vet. l. 3. c. 2. Drachma sex habet obolos, 8. chalcos, ergo drachma 48. chalcos. Denarius habet 2. victoriatos, obolus 4. sestertios 8. dupondios, asses 16. Ergo Victoriatus tres obolos, 24. chalcos; sestertius obolum et hemiobolium, chalcos 12. etc. Ita ergo Victoriatus dimidium fuit denarii, et sestertius dimidium victoriati. Idem Gronovius, ad victoriatum etiam seu quinarium et sestertium summaria fieri slita: sed in his minutias aeris seu aera excutrentia, per libellas, sembellas vel singulas, teruncios item, fuisse explicata scribit, l. 3. c. 12. ubi et rationes ad Victoriatumduplicis formae, aut ut ad denarium, aut ut ad sestertium, in usu fuisse docet, ac utriusque specimen exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.